Digesta Iustiniani 48.10.1.3
inscriptio Marcianus libro quarto decimo institutionum
D.48.10.1pr. Poena legis Corneliæ irrogatur ei, qui falsas testationes faciendas testimoniave falsa inspicienda dolo malo coiecerit.
D.48.10.1.1 Item ob instruendam advocationem testimoniave pecuniam acceperit pactusve fuerit societatem coierit ad obligationem innocentium, ex senatus consulto coercetur.
D.48.10.1.2 Sed et si quis ob renuntiandum remittendumve testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam acceperit, poena legis Corneliæ adficitur․ et qui iudicem corruperit corrumpendumve curaverit.
D.48.10.1.3 Sed et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur.
D.48.10.1.4 Qui in rationibus tabulis cerisve vel alia qua re sine consignatione falsum fecerint vel rem amoverint, perinde ex his causis, atque si erant falsarii, puniuntur․ sic et divus Severus lege Cornelia de falsis damnavit præfectum Ægypti, quod instrumentis suis, cum præerat provinciæ, falsum fecit.
D.48.10.1.5 Is, qui aperuerit vivi testamentum, legis Corneliæ poena tenetur.
D.48.10.1.6 Is, qui deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse adversariis suis dicit, accusare eum falsi potest.
D.48.10.1.7 Ad testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege Cornelia tenentur, qui sibi legatum fideicommissumve adscripserint.
D.48.10.1.8 Inter filium et servum et extraneum testamentum scribentes hoc interest, quod in extraneo, si specialiter subscriptio facta est ‘quod illi dictavi et recognovi’, poena cessat et capi potest, in filio vel servo vel generalis subscriptio sufficit et ad poenam evitandam et ad capiendum.
D.48.10.1.9 Ex illa quoque causa falsi poenæ quis subicitur (ut divi quoque Severus et Antoninus constituerunt), ut tutores et curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam vel curationem cum fisco contrahere non possint ac, si quis adversus hanc legem profectus ærario obrepserit, ut perinde puniatur, ac si falsum commisisset.
D.48.10.1.10 Sed ad illos hoc non pertinet (ut idem principes rescripserunt), qui antequam tutelam susciperent hæc gesserunt: nec enim excusationes admisisse, sed fraudes exclusisse.
D.48.10.1.11 Idem principes rescripserunt ita demum eum, qui rationem tutelæ vel curæ nondum reddidit, cum fisco contrahere non debere, si vivat is, cuius tutela administrata est: nam si decesserit, licet nondum heredi eius rationem reddiderit, iure eum contrahere.
D.48.10.1.12 Sed si iure hereditario successerunt in fiscalem contractum tutor vel curator, licet ante rationem redditam: non puto poenam locum habere, licet adhuc vivat is, cuius tutela vel cura administrata est.
D.48.10.1.13 Poena falsi vel quasi falsi deportatio est et omnium bonorum publicatio: et si servus eorum quid admiserit, ultimo supplicio adfici iubetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
