Digesta Iustiniani 48.1.2.1
inscriptio Paulus libro quinto decimo ad edictum prætoris
D.48.1.2 Publicorum iudiciorum quædam capitalia sunt, quædam non capitalia. capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exilium est, hoc est aquæ et ignis interdictio: per has enim poenas eximitur caput de civitate․ nam cetera non exilia, sed relegationes proprie dicuntur: tunc enim civitas retinetur․ non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria aut in corpus aliqua coercitio poena est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
