Digesta Iustiniani 47.9.3.2
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
D.47.9.3pr. quo naufragium fit vel factum est, si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum videatur․ qui autem rem in litore iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de vehiculo excidit tulit․ nec rapere videtur, qui in litore iacentem tollit.
D.47.9.3.1 Deinde ait prætor ‘rate navi expugnata’․ expugnare videtur, qui in ipso quasi proelio et pugna adversus navem et ratem aliquid rapit, sive expugnet sive prædonibus expugnantibus rapiat.
D.47.9.3.2 Labeo scribit æquum fuisse, ut, sive de domo sive in villa expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: nec enim minus in mari quam in villa per latrunculos inquietamur vel infestari possumus.
D.47.9.3.3 Non tantum autem qui rapuit, verum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tenetur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores․ sed enim additum est ‘dolo malo’, quia non omnis qui recipit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit․ quid enim, si ignarus recipit? aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret salvaque faceret ei qui amiserat? utique non debet teneri.
D.47.9.3.4 Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit vel amovit vel damnum dedit vel recepit, hac actione tenetur.
D.47.9.3.5 Aliud esse autem rapi, aliud amoveri palam est, si quidem amoveri aliquid etiam sine vi possit: rapi autem sine vi non potest.
D.47.9.3.6 Qui eiecta nave quid rapuit, hoc edicto tenetur․ ‘eiecta’ hoc est quod Græci aiunt ἐξεβράσϑη.
D.47.9.3.7 Quod ait prætor de damno dato, ita demum locum habet, si dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum․ quemadmodum ergo procedit, quod Labeo scribit, si defendendi mei causa vicini ædificium orto incendio dissipaverim, et meo nomine et familiæ iudicium in me dandum? cum enim defendendarum mearum ædium causa fecerim, utique dolo careo․ puto igitur non esse verum, quod Labeo scribit․ an tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? et non puto agendum: nec enim iniuria hoc fecit, qui se tueri voluit, cum alias non posset․ et ita Celsus scribit.
D.47.9.3.8 Senatus consultum Claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio clavos vel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur․ item alio senatus consulto cavetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppressi per vim fuissent, ne navi vel ibi periclitantibus opitulentur, legis Corneliæ, quæ de sicariis lata est, poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miserrima naufragorum fortuna rapuissent lucrative fuissent dolo malo, in quantum edicto prætoris actio daretur, tantum et fisco dare debere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
