Digesta Iustiniani 47.9.1.2
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
D.47.9.1pr. Prætor ait: ‘In eum, qui ex incendio ruina naufragio rate nave expugnata quid rapuisse recepisse dolo malo damnive quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. item in servum et in familiam iudicium dabo’.
D.47.9.1.1 Huius edicti utilitas evidens et iustissima severitas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus․ et quamquam sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte prætor fecit, qui forenses quoque actiones criminibus istis præposuit.
D.47.9.1.2 ‘Ex incendio’ quemadmodum accipimus, utrum ex ipso igne an vero ex eo loco, ubi incendium fit? et melius sic accipietur propter incendium, hoc est propter tumultum incendii vel trepidationem incendii, rapit: quemadmodum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur․ proinde si ex adiacentibus prædiis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum esse, quia verum est ex incendio rapi.
D.47.9.1.3 Item ruinæ appellatio refertus ad id tempus, quo ruina fit, non tantum si ex his quæ ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus.
D.47.9.1.4 Si suspicio fuit incendii vel ruinæ, incendium vel ruina non fuit, videamus, an hoc edictum locum habeat․ et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum est.
D.47.9.1.5 Item ait prætor: ‘si quid ex naufragio’․ hic illud quæritur, utrum, si quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an vero et si alio tempore, hoc est post naufragiumque: nam res ex naufragio etiam hæ dicuntur, quæ in litore post naufragium iacent․ et magis est, ut de eo tempore.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
