Digesta Iustiniani 47.8.4.6
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
D.47.8.4pr. Prætor ait: ‘Cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium dabo.’
D.47.8.4.1 Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit.
D.47.8.4.2 Turbam autem appellatam Labeo ait ex genere tumultus idque verbum ex Græco tractum ἀπὸ τοῦ ϑορυβεῖν.
D.47.8.4.3 Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimvero si plures fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur․ quid ergo, si tres aut quattuor? turba utique non erit․ et rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum.
D.47.8.4.4 Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo fecerit, ut in turba damni quid daretur, sive illo venerit sive non fuerit præsens: dolus enim malus etiam absentis esse potest.
D.47.8.4.5 Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui venit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse negari non potest.
D.47.8.4.6 Si quis adventu suo turbam concitavit vel contraxit, vel clamore vel facto aliquo vel dum criminatur aliquem vel dum misericordiam provocat: si dolo malo eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbæ cogendæ, tenetur․ verum est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit prætor, ut ab ipso sit turba convocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit․ eritque hæc differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno prætor loquitur, quod dolo malo hominibus coactis datum est vel raptum etiam non coactis hominibus: at hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, sed ad clamorem eius vel dicta vel misericordiam turba contracta est, vel si alius contraxit vel ipse ex turba fuit.
D.47.8.4.7 Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli poenam comminatur, at hoc dupli.
D.47.8.4.8 Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi facultatem: post annum in simplum competit.
D.47.8.4.9 Loquitur autem hoc edictum de damno dato et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto vi bonorum raptorum agi poterit.
D.47.8.4.10 Amissa autem dicuntur ea, quæ corrupta alicui relinquuntur, scissa forte vel fracta.
D.47.8.4.11 Hæc autem actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium verum rei refertur․ et præsentis temporis fit æstimatio: et semper in duplum intra annum est.
D.47.8.4.12 Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in turba, cessabit hæc actio.
D.47.8.4.13 Si, cum servum meum Titius pulsaret, turba fuerit collecta isque servus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat cædere․ ceterum si alia causa verberandi fuit, cessat actio.
D.47.8.4.14 Sed et si quis ipse turbam convocasset, ut turba coram servum verberaret iniuriæ faciendæ causa, non damni dandi consilio, locum habet edictum․ verum est enim eum, qui per iniuriam verberat, dolo facere et eum, qui causam præbuit damni dandi, damnum dedisse.
D.47.8.4.15 In servum autem et in familiam prætor dat actionem.
D.47.8.4.16 Quæ de heredibus ceterisque successoribus in vi bonorum raptorum actione diximus, et hic erunt repetita.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
