Digesta Iustiniani 47.8.2.12
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
D.47.8.2pr. Prætor ait: ‘Si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur sive cuius bona rapta esse dicentur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo․ item si servus fecisse dicetur, in dominum iudicium noxale dabo.’
D.47.8.2.1 Hoc edicto contra ea, quæ vi committuntur, consuluit prætor․ nam si quis se vim passum docere possit, publico iudicio de vi potest experiri, neque debet publico iudicio privata actione præiudicari quidam putant: sed utilius visum est, quamvis præiudicium legi Iuliæ de vi privata fiat, nihilo minus tamen non esse denegandam actionem eligentibus privatam persecutionem.
D.47.8.2.2 ‘Dolo’ autem ‘malo facere’ potest (quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui præcedente consilio ad hoc ipsum homines colligit armatos, ut damnum det bonave rapiat.
D.47.8.2.3 Sive igitur ipse quis cogat homines sive ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere videtur.
D.47.8.2.4 Homines coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur.
D.47.8.2.5 Neque additur, quales homines: qualescumque sive liberos sive servos.
D.47.8.2.6 Sed et si unus homo coactus sit, adhuc dicemus homines coactos.
D.47.8.2.7 Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere verba: hoc enim, quod ait ‘hominibus coactis’, ut sive solus vim fecerit sive etiam hominibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis vel armatis vel inermibus hoc edicto teneatur.
D.47.8.2.8 Doli mali mentio hic et vim in se habet․ nam qui vim facit, dolo malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et vi facit․ ita dolus habet in se et vim: et sine vi si quid callide admissum est, æque continebitur.
D.47.8.2.9 ‘Damni’ prætor inquit: omnia ergo damna continet et clandestina․ sed non puto clandestina, sed ea, quæ violentia permixta sunt․ etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non vi, non contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine vi, dummodo dolo sit admissum, ad hoc edictum spectare.
D.47.8.2.10 Ceterum neque furti actio neque legis Aquiliæ contributæ sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam Iulianus scribit eum qui vi rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus dederit, utique etiam Aquilia poterit teneri.
D.47.8.2.11 ‘Vel cuius bona rapta esse dicuntur’․ quod ait prætor ‘bona rapta’, sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit.
D.47.8.2.12 Si quis non homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, hac actione tenetur․ sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus a reo coactis damnum datum sit vel raptum, an vero quod dolo malo rei raptum vel damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quæritur․ et melius esse dicitur etiam hoc contineri, ut omnia hæc contineantur et quod ex coactis ab alio damnum datum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri videatur.
D.47.8.2.13 In hac actione intra annum utilem verum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest.
D.47.8.2.14 Hæc actio etiam familiæ nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines qui rapuerunt vel etiam damnum dederunt․ familiæ autem appellatio servos continet, hoc est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur vel alieni bona fide nobis servientes.
D.47.8.2.15 Hac actione non puto posse actorem singulorum servorum nomine agere adversus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre.
D.47.8.2.16 Ex hac actione noxæ deditio non totius familiæ, sed eorum tantum vel eius, qui dolo fecisse comperietur, fieri debet.
D.47.8.2.17 Hæc actio volgo vi bonorum raptorum dicitur.
D.47.8.2.18 Hac actione is demum tenetur, qui dolum malum adhibuit․ si quis igitur suam rem rapuit, vi quidem bonorum raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur․ sed et si quis fugitivum suum, quem bona fide aliquis possidebat, rapuit, æque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert․ quid ergo, si sibi obligatam? debebit teneri.
D.47.8.2.19 Vi bonorum raptorum actio in impuberem, qui doli mali capax non est, non dabitur: nisi servus ipsius vel familia eius admisisse proponantur, et servi et familiæ nomine noxali vi bonorum raptorum actione tenetur.
D.47.8.2.20 Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem vectigalis aliquid a me factum: quamvis erraverit, agi tamen cum eo vi bonorum raptorum non posse Labeo ait: sane dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege Aquilia.
D.47.8.2.21 Si per vim abductum pecus incluserit quis, utique vi bonorum raptorum conveniri poterit.
D.47.8.2.22 In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum hæc actio habebit․ quare sive commodata res sit sive locata sive etiam pignerata proponatur sive deposita apud me sic, ut intersit mea eam non auferri, sive bona fide a me possideatur, sive usum fructum in ea habeam vel quod aliud ius, ut intersit mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, ut non dominium accipiamus, sed illud solum, quod ex bonis meis, hoc est ex substantia mea res ablata esse proponatur.
D.47.8.2.23 Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem. dicet aliquis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus. sed ideo addidi ‘si intersit nostra non esse raptam’: nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque repromissi vel pretium depositionis non quasi mercedem accepi.
D.47.8.2.24 Utilius dicendum est et si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen vi bonorum raptorum actionem, quia non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat․ si quis igitur interesse sua vel modice docebit, debet habere vi bonorum raptorum actionem.
D.47.8.2.25 Si fugitivus meus quasdam res instruendi sui causa emerit eæque raptæ sint, quia in bonis meis hæ sunt res, possum de his vi bonorum raptorum actione agere.
D.47.8.2.26 Rerum raptarum nomine etiam furti vel damni iniuriæ vel condictione agi potest vel certe singulæ res vindicari possunt.
D.47.8.2.27 Hæc actio heredi ceterisque successoribus dabitur․ adversus heredes autem vel ceteros successores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur․ an tamen in id, quod locupletiores facti sunt, dari debeat, videamus․ et ego puto ideo prætorem non esse pollicitum in heredes in id quod ad eos pervenit, quia putavit sufficere condictionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
