Digesta Iustiniani 47.7.7.4
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictum
D.47.7.7pr. Furtim cæsæ arbores videntur, quæ ignorante domino celandique eius causa cæduntur.
D.47.7.7.1 Nec esse hanc furti actionem scribit Pedius, cum et sine furto fieri possit, ut quis arbores furtim cædat.
D.47.7.7.2 Si quis radicitus arborem evellerit vel exstirpaverit, hac actione non tenetur: neque enim vel cædit vel succidit vel subsecuit: Aquilia tamen tenetur, quasi ruperit.
D.47.7.7.3 Etiamsi non tota arbor cæsa sit, recte tamen agetur quasi cæsa.
D.47.7.7.4 Sive autem quis suis manibus, sive dum imperat servo arbores cingi subsecari cædi, hac actione tenetur․ idem et si libero imperet.
D.47.7.7.5 Quod si servo suo non præceperit dominus, sed ipse sua voluntate id admiserit, Sabinus ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis: quæ sententia vera est.
D.47.7.7.6 Hæc actio etiamsi poenalis sit, perpetua est․ sed adversus heredem non datur: heredi ceterisque successoribus dabitur.
D.47.7.7.7 Condemnatio autem eius duplum continet
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
