Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 47.7.3.4

ARBORUM FURTIM CÆSARUM

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum

D.47.7.3pr. Vitem arboris appellatione contineri plerique veterum existimaverunt.

D.47.7.3.1 Ederæ quoque et harundines arbores non male dicentur.

D.47.7.3.2 Idem de salicteto dicendum est.

D.47.7.3.3 Sed si quis saligneas virgas instituendi salicti causa defixerit hæque, antequam radices coegerint, succidantur aut evellantur, recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor proprie dicatur, quæ radicem non conceperit.

D.47.7.3.4 Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit, eam, quamvis nondum comprehenderit terram, arborem tamen videri Pomponius libro nono decimo ad Sabinum probat.

D.47.7.3.5 Ideo ea quoque arbor esse videtur, cuius radices desinent vivere.

D.47.7.3.5a Radix autem arboris non videtur arboris appellatione contineri, quamvis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat.

D.47.7.3.6 Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quæ subversa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut quæ ita translata est, ut poni possit.

D.47.7.3.7 Stirpes oleæ arbores esse magis est, sive iam egerunt radices sive nondum.

D.47.7.3.8 Omnium igitur harum arborum, quas enumeravimus, nomine agi poterit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑