Digesta Iustiniani 47.6.3
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictum
D.47.6.3pr. Quotiens tantum præstat dominus, quantum præstaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non adversus ipsum, verum etiam adversus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul fecerant, venierit․ idemque et si fuerit manumissus․ quod si prius fuerit ablatum a manumisso, tunc dabitur adversus dominum familiæ nomine: nec enim potest dici, quod a manumisso præstitum est, quasi a familia esse præstitum․ plane si emptor præstiterit, puto denegandam in venditorem actionem: quodammodo enim hoc a venditore præstitum est, ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furtis noxaque solutum esse promisit.
D.47.6.3.1 Sed an, si legati servi nomine vel eius, qui donatus est, actum sit cum legatario vel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quæritur: quod admittendum puto.
D.47.6.3.2 Huius edicti levamentum non tantum ei, qui servos possidens condemnatus præstitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, verum ei quoque, qui idcirco condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
