Digesta Iustiniani 47.6.1
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictum
D.47.6.1pr. Utilissimum id edictum prætor proposuit, quo dominis prospiceret adversus maleficia servorum, videlicet ne, cum plures furtum admittunt, evertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro singulis æstimationem litis offerre cogatur․ datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem velit dicere noxios servos, possit omnes dedere, qui participaverunt furtum: enimvero si maluerit æstimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et retineat familiam suam.
D.47.6.1.1 Hæc autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et singulorum nomine conveniri potest noxali iudicio, nec una æstimatione, quam homo liber sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam enim spectare debemus, quæ habet et voluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicendum est usurum edicti beneficio.
D.47.6.1.2 Si plures servi damnum culpa dederint, æquissimum est eandem facultatem domino dari.
D.47.6.1.3 Cum plures servi eiusdem rei furtum faciunt et unius nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quamdiu priore iudicio potest actor consequi, quantum consequeretur, si liber id furtum fecisset,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
