Digesta Iustiniani 47.5.1
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictum
D.47.5.1pr. In eos, qui naves cauponas stabula exercebunt, si quid a quoquo eorum quosve ibi habebunt furtum factum esse dicetur, iudicium datur, sive furtum ope consilio exercitoris factum sit, sive eorum cuius, qui in ea navi navigandi causa esset.
D.47.5.1.1 Navigandi autem causa accipere debemus eos, qui adhibentur, ut navis naviget, hoc est nautas.
D.47.5.1.2 Et est in duplum actio.
D.47.5.1.3 Cum enim in caupona vel in navi res perit, ex edicto prætoris obligatur exercitor navis vel caupo ita, ut in potestate sit eius, cui res subrepta sit, utrum mallet cum exercitore honorario iure an cum fure iure civili experiri.
D.47.5.1.4 Quod si receperit salvum fore caupo vel nauta, furti actionem non dominus rei subreptæ, sed ipse habet, quia recipiendo periculum custodiæ subit.
D.47.5.1.5 Servi vero sui nomine exercitor noxæ dedendo se liberat․ cur ergo non exercitor condemnetur, qui servum tam malum in nave admisit? et cur liberi quidem hominis nomine tenetur in solidum, servi vero non tenetur? nisi forte idcirco, quod liberum quidem hominem adhibens statuere debuit de eo, qualis esset, in servo vero suo ignoscendum sit ei quasi in domestico malo, si noxæ dedere paratus sit․ si autem alienum adhibuit servum, quasi in libero tenebitur.
D.47.5.1.6 Caupo præstat factum eorum, qui in ea caupona eius cauponæ exercendæ causa ibi sunt, item eorum, qui habitandi causa ibi sunt: viatorum autem factum non præstat․ namque viatorem sibi eligere caupo vel stabularius non videtur nec repellere potest iter agentes: inhabitatores vero perpetuos ipse quodammodo elegit, qui non reiecit, quorum factum oportet eum præstare․ in navi quoque vectorum factum non præstatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
