Digesta Iustiniani 47.3.1
inscriptio Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum
D.47.3.1pr. Lex duodecim tabularum neque solvere permittit tignum furtivum ædibus vel vineis iunctum neque vindicare (quod providenter lex effecit, ne vel ædificia sub hoc prætextu diruantur vel vinearum cultura turbetur): sed in eum, qui convictus est iunxisse, in duplum dat actionem.
D.47.3.1.1 Tigni autem appellatione continetur omnis materia, ex qua ædificium constet, vineæque necessaria․ unde quidam aiunt tegulam quoque et lapidem et testam ceteraque, si qua ædificiis sunt utilia (tigna enim a tegendo dicta sunt), hoc amplius et calcem et harenam tignorum appellatione contineri․ sed et in vineis tigni appellatione omnia vineis necessaria continentur, ut puta perticæ pedamenta.
D.47.3.1.2 Sed et ad exhibendum danda est actio: nec enim parci oportet ei, qui sciens alienam rem ædificio inclusit vinxitve: non enim sic eum convenimus quasi possidentem, sed ita, quasi dolo malo fecerit, quo minus possideat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
