Digesta Iustiniani 47.2.81
inscriptio Papinianus libro duodecimo quæstionum
D.47.2.81pr. Si vendidero neque tradidero servum et is sine culpa mea subripiatur, magis est, ut mihi furti competat actio: et mea videtur interesse, quia dominium apud me fuit vel quoniam ad præstandas actiones teneor.
D.47.2.81.1 Cum autem iure dominii defertur furti actio, quamvis non alias, nisi nostra intersit, competat, tamen ad æstimationem corporis, si nihil amplius intersit, utilitas mea referenda est, idque et in statuliberis et in legato sub condicione relicto probatur: alioquin diversum probantibus statui facile quantitas non potest․ quia itaque tunc sola utilitas æstimationem facit, cum cessante dominio furti actio nascitur, in istis causis ad æstimationem corporis furti actio referri non potest.
D.47.2.81.2 Si ad exhibendum egissem optaturus servum mihi legatum et unus ex familia servus subreptus, heres furti habebit actionem: eius interest: nihil enim refert, cur præstari custodia debeat.
D.47.2.81.3 Cum raptor omnimodo furtum facit, manifestus fur existimandus est:
D.47.2.81.4 Is autem, cuius dolo fuerit raptum, furti quidem non tenebitur, sed vi bonorum raptorum.
D.47.2.81.5 Si Titius, cuius nomine pecuniam perperam falsus procurator accepit, ratum habeat, ipse quidem Titius negotiorum gestorum aget, ei vero, qui pecuniam indebitam dedit, adversus Titium erit indebiti condictio, adversus falsum procuratorem furtiva durabit: electo Titio non inique per doli exceptionem, uti præstetur ei furtiva condictio, desiderabitur․ quod si pecunia fuit debita, ratum habente Titio furti actio evanescit, quia debitor liberatur.
D.47.2.81.6 Falsus autem procurator ita demum furtum pecuniæ faciet, si nomine quoque veri procuratoris, quem creditor habuit, adsumpto debitorem alienum circumvenerit․ quod æque probatur et in eo, qui sibi deberi pecuniam ut heredi Sempronii creditoris adseveravit, cum esset alius.
D.47.2.81.7 Qui rem Titii agebat, eius nomine falso procuratori creditoris solvit et Titius ratum habuit: non nascitur ei furti actio, quæ statim, cum pecunia soluta est, ei qui dedit nata est, cum Titii nummorum dominium non fuerit neque possessio․ sed condictionem indebiti quidem Titius habebit, furtivam autem qui pecuniam dedit: quæ, si negotiorum gestorum actione Titius conveniri coeperit, arbitrio iudicis ei præstabitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
