Digesta Iustiniani 47.2.7
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
D.47.2.7pr. Si quis in servitute furtum fecerit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit, videamus․ et ait Pomponius libro nono decimo ex Sabino non posse eum manifesti conveniri, quia origo furti in servitute facti non fuit manifesti.
D.47.2.7.1 Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fieri manifestum furem: ceterum si, cum tibi furtum facerem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi vidisti furtum fieri, attamen non est manifestum.
D.47.2.7.2 Sed Celsus deprehensioni hoc etiam adicit, si, cum vidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse:
D.47.2.7.3 Parvique referre putat, dominus an vicinus an quilibet transiens adprehendat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
