Digesta Iustiniani 47.2.57
inscriptio Iulianus libro vicensimo secundo digestorum
D.47.2.57pr. Interdum fur etiam manente poenæ obligatione in quibusdam casibus rursus obligatur, ut cum eo sæpius eiusdem rei nomine furti agi possit․ primus casus occurrit, si possessionis causa mutata esset, veluti si res in domini potestatem redisset eandemque idem subriperet vel eidem domino vel ei, cui is commodasset aut vendidisset․ sed et si persona domini mutata esset, altera poena obligatur.
D.47.2.57.1 Qui furem deducit ad præfectum vigilibus vel ad præsidem, existimandus est elegisse viam, qua rem persequeretur: et si negotium ibi terminatum et damnato fure recepta est pecunia sublata in simplum, videtur furti quæstio sublata, maxime si non solum rem furtivam fur restituere iussus fuerit, sed amplius aliquid in eum iudex constituerit․ sed et si nihil amplius quam furtivam rem restituere iussus fuerit, ipso, quod in periculum maioris poenæ deductus est fur, intellegendum est quæstionem furti sublatam esse.
D.47.2.57.2 Si res peculiaris subrepta in potestatem servi redierit, solvitur furti vitium et incipit hoc casu in peculio esse et a domino possideri.
D.47.2.57.3 Cum autem servus rem suam peculiarem furandi consilio amovet, quamdiu eam retinet, condicio eius non mutatur (nihil enim domino abest): sed si alii tradiderit, furtum faciet.
D.47.2.57.4 Qui tutelam gerit, transigere cum fure potest et, si in potestatem suam redegerit rem furtivam, desinit furtiva esse, quia tutor domini loco habetur․ sed et circa curatorem furiosi eadem dicenda sunt, qui adeo personam domini sustinet, ut etiam tradendo rem furiosi alienare existimetur․ condicere autem rem furtivam tutor et curator furiosi eorum nomine possunt.
D.47.2.57.5 Si duo servi tui vestem et argentum subripuerint et alterius nomine tecum de veste actum fuerit, alterius de argento agatur: nulla exceptio dari debebit ob eam rem, quod iam de veste actum fuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
