Digesta Iustiniani 47.2.55
inscriptio Gaius libro tertio decimo ad edictum provinciale
D.47.2.55pr. Si pignore creditor utatur, furti tenetur.
D.47.2.55.1 Eum, qui quod utendum accepit ipse alii commodaverit, furti obligari responsum est․ ex quo satis apparet furtum fieri et si quis usum alienæ rei in suum lucrum convertat․ nec movere quem debet, quasi nihil lucri sui gratia faciat: species enim lucri est ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere․ unde et is furti tenetur, qui ideo rem amovet, ut eam alii donet.
D.47.2.55.2 Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex duodecim tabularum permisit, quam si telo se defendat․ teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur.
D.47.2.55.3 Cum furti actio ad poenæ persecutionem pertineat, condictio vero et vindicatio ad rei reciperationem, apparet recepta re nihilo minus salvam esse furti actionem, vindicationem vero et condictionem tolli: sicut ex diverso post solutam dupli aut quadrupli poenam salva est vindicatio et condictio.
D.47.2.55.4 Qui ferramenta sciens commodaverit ad effringendum ostium vel armarium, vel scalam sciens commodaverit ad ascendendum: licet nullum eius consilium principaliter ad furtum faciendum intervenerit, tamen furti actione tenetur.
D.47.2.55.5 Si tutor qui negotia gerit aut curator transegerit cum fure, evanescit furti actio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
