Digesta Iustiniani 47.2.54.4
inscriptio Paulus libro trigensimo nono ad edictum
D.47.2.54pr. Qui iniuriæ causa ianuam effregit, quamvis inde per alios res amotæ sint, non tenetur furti: nam maleficia voluntas et propositum delinquentis distinguit.
D.47.2.54.1 Si servus commodatoris rem subripuerit et solvendo sit is cui subreptum est, Sabinus ait posse et commodati agi cum eo et contra dominum furti servi nomine: sed si pecuniam, quam dominus exegit, reddat, evanescere furti actionem: idem et si remittat commodati actionem.
D.47.2.54.2 Quod si servus tuus rem tibi commodatam subripuerit, furti tecum actio non est, quia tuo periculo res sit, sed tantum commodati.
D.47.2.54.3 Qui alienis negotiis gerendis se optulit, actionem furti non habet, licet culpa eius res perierit: sed actione negotiorum gestorum ita damnandus est, si dominus actione ei cedat․ eadem sunt in eo, qui pro tutore negotia gerit, vel in eo tutore, qui diligentiam præstare debeat, veluti qui ex pluribus tutoribus testamento datis oblata satisdatione solus administrationem suscepit.
D.47.2.54.4 Si ex donatione alterius rem meam teneas et eam subripiam, ita demum furti te agere mecum posse Iulianus ait, si intersit tua retinere possessionem, veluti si hominem donatum noxali iudicio defendisti vel ægrum curaveris, ut adversus vindicantem iustam retentionem habiturus sis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
