Digesta Iustiniani 47.2.50
inscriptio Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum
D.47.2.50pr. In furti actione non quod interest quadruplabitur vel duplabitur, sed rei verum pretium․ sed et si res in rebus humanis esse desierit, cum iudicatur, nihilo minus condemnatio facienda est․ itemque et si nunc deterior sit, æstimatione relata in id tempus, quo furtum factum est․ quod si pretiosior facta sit, eius duplum, quanti tunc, cum pretiosior facta est, fuerit, æstimabitur, quia et tunc furtum eius factum esse verius est.
D.47.2.50.1 Ope consilio furtum factum Celsus ait non solum, si idcirco fuerit factum, ut socii furarentur, sed et si non, ut socii furarentur, inimicitiarum tamen causa fecerit.
D.47.2.50.2 Recte Pedius ait, sicut nemo furtum facit sine dolo malo, ita nec consilium vel opem ferre sine dolo malo posse.
D.47.2.50.3 Consilium autem dare videtur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum: opem fert, qui ministerium atque adiutorium ad subripiendas res præbet.
D.47.2.50.4 Cum eo, qui pannum rubrum ostendit fugavitque pecus, ut in fures incideret, si quidem dolo malo fecit, furti actio est: sed et si non furti faciendi causa hoc fecit, non debet impunitus esse lusus tam perniciosus: idcirco Labeo scribit in factum dandam actionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
