Digesta Iustiniani 47.2.46.3
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum
D.47.2.46pr. Inter omnes constat, etiamsi exstincta sit res furtiva, attamen furti remanere actionem adversus furem․ proinde mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, viget furti actio․ sed nec manumissio furti actionem extinguit: nec enim dissimilis est morti manumissio quod ad subtrahendum domino servum․ apparet itaque, qualiterqualiter domino sit servus subtractus, attamen superesse adversus furem furti actionem, eoque iure utimur: competit enim actio non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afuit․ hoc idem in condictione quoque placet: nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione extincta․ hoc idem dicendum, si res in potestatem hostium pervenerit: nam constat posse de ea furti agi․ sed et si pro derelicto sit postea a domino habita, furti nihilo minus agi poterit.
D.47.2.46.1 Si servus fructuarius subreptus est, uterque, et qui fruebatur et dominus, actionem furti habet․ dividetur igitur actio inter dominum et fructuarium: fructuarius aget de fructibus vel quanti interfuit eius furtum factum non esse eius, dupli: proprietarius vero aget, quod interfuit eius proprietatem non esse subtractam.
D.47.2.46.2 Quod dicimus dupli, sic accipere debemus etiam quadrupli competere actionem, si manifestum furtum sit.
D.47.2.46.3 Hæc actio et si sit, qui in eo servo habeat usum tantum, poterit ei competere.
D.47.2.46.4 Et si quis proposuerit hunc servum etiam pigneratum esse, eveniet, ut etiam is qui pignori accepit habeat furti actionem: hoc amplius etiam debitor, si modo plus valeat, quam pro pignore debetur, habet furti actionem.
D.47.2.46.5 Usque adeo autem diversæ sunt actiones, quæ eis competunt, ut, si quis eorum pro fure damnum deciderit, dici oporteat solummodo actionem sibi competentem amisisse eum, ceteris vero superesse․ nam et si proponas communem servum subreptum et alium ex dominis pro fure damnum decidisse, is qui non decidit habebit furti actionem.
D.47.2.46.6 Proprietarius quoque agere adversus fructuarium potest iudicio furti, si quid celandæ proprietatis vel subprimendæ causa fecit.
D.47.2.46.7 Recte dictum est, qui putavit se domini voluntate rem attingere, non esse furem: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse, sive falso id sive vere putet? is ergo solus fur est, qui adtrectavit, quod invito domino se facere scivit.
D.47.2.46.8 Per contrarium quæritur, si ego me invito domino facere putarem, cum dominus vellet, an furti actio sit․ et ait Pomponius furtum me facere: verum tamen est, ut, cum ego velim eum uti, licet ignoret, ne furti sit obligatus.
D.47.2.46.9 Si furtiva res ad dominum rediit et iterum contrectata est, competit alia furti actio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
