Digesta Iustiniani 47.2.27
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
D.47.2.27pr. Qui tabulas vel cautiones amovet, furti tenetur non tantum pretii ipsarum tabularum, verum eius quod interfuit: quod ad æstimationem refertur eius summæ, quæ in his tabulis continetur, scilicet si tanti interfuit, ut puta si chirographa aureorum decem tabulæ fuerint, dicimus hoc duplicari․ quod si iam erant inanes, quia solutum proponebatur, numquid ipsarum tantum tabularum pretii videatur esse æstimatio facienda? quid enim interfuit huius? sed potest dici, quia nonnumquam debitores tabulas sibi restitui petant, quia nonnumquam calumniantur debitores quasi indebito soluto, ab his interesse creditoris tabulas habere, ne forte controversiam super ea re patiatur․ et generaliter dicendum est in id quod interest duplari.
D.47.2.27.1 Inde potest quæri, si quis, cum alias probationes mensæque scripturam haberet, chirographi furtum passus sit, an æstimari duplo chirographi quantitas debeat․ et numquid non, quasi nihil intersit? quantum enim interest, cum possit debitum aliunde probare? quemadmodum si in binis tabulis instrumentum scriptum sit: nam nihil videtur deperdere, si futurum est, ut alio chirographo salvo securior sit creditor.
D.47.2.27.2 apocha quoque si fuerit subrepta, æque dicendum est furti actionem in id quod interest locum habere: sed nihil mihi videtur interesse, si sint et aliæ probationes solutæ pecuniæ.
D.47.2.27.3 Sed si quis non amovit huiusmodi instrumenta, sed interlevit, non tantum furti actio locum habet, verum etiam legis Aquiliæ: nam rupisse videtur qui corrupit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
