Digesta Iustiniani 47.2.26.pr
inscriptio Paulus libro nono ad Sabinum
D.47.2.26pr. Si apes feræ in arbore fundi tui apes fecerint, si quis eas vel favum abstulerit, eum non teneri tibi furti, quia non fuerint tuæ: easque constat captarum terra mari cælo numero esse.
D.47.2.26.1 Item constat colonum, qui nummis colat, cum eo, qui fructus stantes subripuerit, acturum furti, quia, ut primum decerptus esset, eius esse coepisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
