Digesta Iustiniani 47.2.19.2
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum
D.47.2.19pr. In actione furti sufficit rem demonstrari, ut possit intellegi.
D.47.2.19.1 De pondere autem vasorum non est necesse loqui: sufficiet igitur ita dici ‘lancem’ vel ‘discum’ vel ‘pateram’: sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quæ sit.
D.47.2.19.2 Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicere et pondus debebit ponere.
D.47.2.19.3 Signati argenti numerum debebit complecti, veluti aureos tot pluresve furto ei abesse.
D.47.2.19.4 De veste quæritur, an color eius dicendus sit․ et verum est colorem eius dici oportere, ut, quemadmodum in vasis dicitur patera aurea, ita et in veste color dicatur․ plane si quis iuret pro certo se colorem dicere non posse, remitti ei huius rei necessitas debet.
D.47.2.19.5 Qui rem pignori dat eamque subripit, furti actione tenetur.
D.47.2.19.6 Furtum autem rei pigneratæ dominus non tantum tunc facere videtur, cum possidenti sive tenenti creditori aufert, verum et si eo tempore abstulerit, quo non possidebat, ut puta si rem pigneratam vendidit: nam et hic furtum eum facere constat․ et ita et Iulianus scripsit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
