Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 47.2.12

DE FURTIS

inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad Sabinum

D.47.2.12pr. Itaque fullo, qui curanda poliendave vestimenta accepit, semper agit: præstare enim custodiam debet․ si autem solvendo non est, ad dominum actio redit: nam qui non habet quod perdat, eius periculo nihil est.

D.47.2.12.1 Sed furti actio malæ fidei possessori non datur, quamvis interest eius rem non subripi, quippe cum res periculo eius sit: sed nemo de inprobitate sua consequitur actionem et ideo soli bonæ fidei possessori, non etiam malæ fidei furti actio datur.

D.47.2.12.2 Sed et si res pignori data sit, creditori quoque damus furti actionem, quamvis in bonis eius res non sit: quin immo non solum adversus extraneum dabimus, verum et contra ipsum quoque dominum furti actionem, et ita Iulianus scripsit․ nec non et ipsi domino dari placet, et sic fit, ut non teneatur furti et agat․ ideo autem datur utrique, quia utriusque interest․ sed utrum semper creditoris interest an ita demum, si debitor solvendo non est? et putat Pomponius semper eius interesse pignus habere, quod et Papinianus libro duodecimo quæstionum probat: et verius est ubique videri creditoris interesse, et ita et Iulianus sæpissime scripsit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑