Digesta Iustiniani 47.18.2.pr
inscriptio Paulus libro singulari de officio præfecti vigilum
D.47.18.2 Inter effractores varie animadvertitur․ atrociores enim sunt nocturni effractores, et ideo hi fustibus cæsi in metallum dari solent: diurni vero effractores post fustium castigationem in opus perpetuum vel temporarium dandi sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
