Digesta Iustiniani 47.16.1
inscriptio Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum
D.47.16.1 Pessimum genus est receptatorum, sine quibus nemo latere diu potest: et præcipitur, ut perinde puniantur atque latrones․ in pari causa habendi sunt, qui, cum adprehendere latrones possent, pecunia accepta vel subreptorum parte dimiserunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
