Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 47.15.3

DE PRÆVARICATIONE

inscriptio Macer libro primo publicorum iudiciorum

D.47.15.3pr. Prævaricationis iudicium aliud publicum, aliud moribus inductum est.

D.47.15.3.1 Nam si reus accusatori publico iudicio ideo præscribat, quod dicat se eodem crimine ab alio accusatum et absolutum, cavetur lege Iulia publicorum, ut non prius accusetur, quam de prioris accusatoris prævaricatione constiterit et pronuntiatum fuerit․ huius ergo prævaricationis pronuntiatio publici iudicii intellegitur.

D.47.15.3.2 Quod si advocato prævaricationis crimen intendatur, publicum iudicium non est: nec interest, publico an privato iudicio prævaricatus dicatur.

D.47.15.3.3 Si ideo quis accusetur, quod dicatur crimen iudicii publici destituisse, iudicium publicum non est, quia neque lege aliqua de hac re cautum est, neque per senatus consultum, quo poena quinque auri librarum in desistentem statuitur, publica accusatio inducta est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑