Digesta Iustiniani 47.14.ult
inscriptio Callistratus libro sexto de cognitionibus
D.47.14.3pr. Oves pro numero abactarum aut furem aut abigeum faciunt․ quidam decem oves gregem esse putaverunt: porcos etiam quinque vel quattuor abactos, equum bovem vel unum abigeatus crimen facere.
D.47.14.3.1 Eum quoque plenius coercendum, qui a stabulo abegit domitum pecus, non a silva nec grege.
D.47.14.3.2 Qui sæpius abegerunt, licet semper unum vel alterum pecus subripuerint, tamen abigei sunt.
D.47.14.3.3 Receptores abigeorum qua poena plecti debeant, epistula divi Traiani ita cavetur, ut extra terram Italiam decem annis relegarentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
