Digesta Iustiniani 47.12.5.5
inscriptio Pomponius libro sexto ex Plautio
D.47.12.5 Utimur eo iure, ut dominis fundorum, in quibus sepulchra fecerint, etiam post venditos fundos adeundorum sepulchrorum sit ius․ legibus namque prædiorum vendundorum cavetur, ut ad sepulchra, quæ in fundis sunt, item eius aditus ambitus funeri faciendi sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
