Digesta Iustiniani 47.12.3.3
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quinto ad edictum prætoris
D.47.12.3pr. Prætor ait: ‘Cuius dolo malo sepulchrum violatum esse dicetur, in eum in factum iudicium dabo, ut ei, ad quem pertineat, quanti ob eam rem æquum videbitur, condemnetur․ si nemo erit, ad quem pertineat, sive agere nolet: quicumque agere volet, ei centum aureorum actionem dabo․ si plures agere volent, cuius iustissima causa esse videbitur, ei agendi potestatem faciam․ si quis in sepulchro dolo malo habitaverit ædificiumve aliud, quamque sepulchri causa factum sit, habuerit: in eum, si quis eo nomine agere volet, ducentorum aureorum iudicium dabo’.
D.47.12.3.1 Prima verba ostendunt eum demum ex hoc plecti, qui dolo malo violavit․ si igitur dolus absit, cessabit eiusdem․ personæ igitur doli non capaces, ut admodum impuberes, item omnes, qui non animo violandi accedunt, excusati sunt.
D.47.12.3.2 Sepulchri autem appellatione omnem sepulturæ locum contineri existimandum est.
D.47.12.3.3 Si quis in hereditarium sepulchrum inferat, quamvis heres, tamen potest sepulchri violati teneri, si forte contra voluntatem testatoris intulit: licet enim cavere testatori, ne quis eo inferatur, ut rescripto imperatoris Antonini cavetur: servari enim voluntatem eius oportere․ ergo et si cavit, ut unus tantum heredum inferret, servabitur, ut solus inferat.
D.47.12.3.4 Non perpetuæ sepulturæ tradita corpora posse transferri edicto divi Severi continetur, quo mandatur, ne corpora detinerentur aut vexarentur aut prohiberentur per territoria oppidorum transferri. divus tamen Marcus rescripsit nullam poenam meruisse eos, qui corpus in itinere defuncti per vicos aut oppidum transvexerunt, quamvis talia fieri sine permissu eorum, quibus permittendi ius est, non debeant.
D.47.12.3.5 Divus Hadrianus rescripto poenam statuit quadraginta aureorum in eos qui in civitate sepeliunt, quam fisco inferri iussit, et in magistratus eadem qui passi sunt, et locum publicari iussit et corpus transferri․ quid tamen, si lex municipalis permittat in civitate sepeliri? post rescripta principalia an ab hoc discessum sit, videbimus, quia generalia sunt rescripta et oportet imperialia statuta suam vim optinere et in omni loco valere.
D.47.12.3.6 Si quis in sepulchro habitasset ædificiumve habuisset, ei qui velit agendi tas fit.
D.47.12.3.7 Adversus eos, qui cadavera spoliant, præsides severius intervenire, maxime si manu armata adgrediantur, ut, si armati more latronum id egerint, etiam capite plectantur, ut divus Severus rescripsit, si sine armis, usque ad poenam metalli procedunt.
D.47.12.3.8 Qui de sepulchri violati actione iudicant, æstimabunt, quatenus intersit, scilicet ex iniuria quæ facta est, item ex lucro eius qui violavit, vel ex damno quod contigit, vel ex temeritate eius qui fecit: numquam tamen minoris debent condemnare, quam solent extraneo agente.
D.47.12.3.9 Si ad plures ius sepulchri pertineat, utrum omnibus damus actionem an ei qui occupavit? Labeo omnibus dandam dicit recte, quia in id, quod uniuscuiusque interest agitur.
D.47.12.3.10 Si is cuius interest sepulchri violati agere nollet, potest pænitentia acta, antequam lis ab alio contestetur, dicere velle se agere et audietur.
D.47.12.3.11 Si servus in sepulchro habitat vel ædificavit, noxalis actio cessat et in eum prætor hanc actionem pollicetur․ si tamen non habitet, sed domunculam ibi habeat servus, noxale iudicium erit dandum, si modo habere posse videtur.
D.47.12.3.12 Hæc actio popularis est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
