Digesta Iustiniani 47.12.10
inscriptio Papinianus libro octavo quæstionum
D.47.12.10 Quæsitum est, an ad heredem necessarium, cum se bonis non miscuisset, actio sepulchri violati pertineret․ dixi recte eum ea actione experiri, quæ in bonum et æquum concepta est: nec tamen si egerit, hereditarios creditores timebit, cum etsi per hereditatem optigit hæc actio, nihil tamen ex defuncti capiatur voluntate, neque id capiatur, quod in rei persecutione, sed in sola vindicta sit constitutum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
