Digesta Iustiniani 47.11.6
inscriptio Ulpianus libro octavo de officio proconsulis
D.47.11.6pr. Annonam adtemptare et vexare vel maxime dardanarii solent: quorum avaritiæ obviam itum est tam mandatis quam constitutionibus. mandatis denique ita cavetur: ‘Præterea debebis custodire, ne dardanarii ullius mercis sint, ne aut ab his, qui coemptas merces supprimunt, aut a locupletioribus, qui fructus suos æquis pretiis vendere nollent, dum minus uberes proventus exspectant, annona oneretur.’ poena autem in hos varie statuitur: nam plerumque, si negotiantes sunt, negotiatione eis tantum interdicitur, interdum et relegari solent, humiliores ad opus publicum dari.
D.47.11.6.1 Onerant annonam etiam stateræ adulterinæ, de quibus divus Traianus edictum proposuit, quo edicto poenam legis Corneliæ in eos statuit, perinde ac si lege testamentaria, quod testamentum falsum scripsisset signasset recitasset, damnatus esset.
D.47.11.6.2 Sed et divus Hadrianus eum, qui falsas mensuras habuit, in insulam relegavit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
