Digesta Iustiniani 47.10.7.9
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
D.47.10.7pr. Prætor edixit: ‘qui agit iniuriarum, certum dicat, quid iniuriæ factum sit’: quia qui famosam actionem intendit, non debet vagari cum discrimine alienæ existimationis, sed designare et certum specialiter dicere, quam se iniuriam passum contendit.
D.47.10.7.1 Si dicatur homo iniuria occisus, numquid non debeat permittere prætor privato iudicio legi Corneliæ præiudicari? idemque et si ita quis agere velit ‘quod tu venenum dedisti hominis occidendi causa’? rectius igitur fecerit, si huiusmodi actionem non dederit. adquin solemus dicere, ex quibus causis publica sunt iudicia, ex his causis non esse nos prohibendos, quo minus et privato agamus․ est hoc verum, sed ubi non principaliter de ea re agitur, quæ habet publicam exsecutionem․ quid ergo de lege Aquilia dicimus? nam et ea actio principaliter hoc continet, hominem occisum non principaliter: nam ibi principaliter de damno agitur, quod domino datum est, at in actione iniuriarum de ipsa cæde vel veneno ut vindicetur, non ut damnum sarciatur․ quid ergo, si quis idcirco velit iniuriarum agere, quod gladio caput eius percussum est? Labeo ait non esse prohibendum: neque enim utique hoc, inquit, intenditur, quod publicam habet animadversionem․ quod verum non est: cui enim dubium est etiam hunc dici posse Cornelia conveniri?
D.47.10.7.2 Præterea illo spectat dici certum de iniuria, quam passus quis sit, ut ex qualitate iniuriæ sciamus, an in patronum liberto reddendum sit iniuriarum iudicium․ etenim meminisse oportebit liberto adversus patronum non quidem semper, verum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria quam passus sit, puta, si servilis․ ceterum levem cohercitionem utique patrono adversus libertum dabimus nec patietur eum prætor querentem, quasi iniuriam passus sit, nisi atrocitas eum moverit: nec enim ferre prætor debet heri servum, hodie liberum conquerentem, quod dominus ei convicium dixerit vel quod leviter pulsaverit vel emendaverit․ sed si flagris, si verberibus, si vulneravit non mediocriter: æquissimum erit prætorem ei subvenire.
D.47.10.7.3 Sed et si quis ex liberis, qui non sunt in potestate, cum parente velit experiri, non temere iniuriarum actio danda est, nisi atrocitas suaserit․ certe his, qui sunt in potestate, prorsus nec competit, etiamsi atrox fuerit.
D.47.10.7.4 Quod autem prætor ait ‘quid iniuriæ factum sit, certum dicat’, quemadmodum accipiendum sit? certum eum dicere Labeo ait, qui dicat nomen iniuriæ, neque sub alternatione, puta illud aut illud, sed illam iniuriam se passum.
D.47.10.7.5 Si mihi plures iniurias feceris, puta turba et coetu facto domum alicuius introeas et hoc facto efficiatur, et simul et convicium patiar et verberer: an possim separatim tecum experiri de singulis iniuriis, quæritur․ et Marcellus secundum Neratii sententiam hoc probat cogendum iniurias, quas simul passus est, coniungere.
D.47.10.7.6 Posse hodie de omni iniuria, sed et de atroci civiliter agi imperator noster rescripsit.
D.47.10.7.7 Atrocem iniuriam quasi contumeliosiorem et maiorem accipimus.
D.47.10.7.8 Atrocem autem iniuriam aut persona aut tempore aut re ipsa fieri Labeo ait․ persona atrocior iniuria fit, ut cum magistratui, cum parenti patrono fiat․ tempore, si ludis et in conspectu: nam prætoris in conspectu an in solitudine iniuria facta sit, multum interesse ait, quia atrocior est, quæ in conspectu fiat․ re atrocem iniuriam haberi Labeo ait, ut puta si vulnus illatum vel os alicui percussum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
