Digesta Iustiniani 47.10.6
inscriptio Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum
D.47.10.6 Quod senatus consultum necessarium est, cum nomen adiectum non est eius, in quem factum est: tunc ei, quia difficilis probatio est, voluit senatus publica quæstione rem vindicari․ ceterum si nomen adiectum sit, et iure communi iniuriarum agi poterit: nec enim prohibendus est privato agere iudicio, quod publico iudicio præiudicatur, quia ad privatam causam pertinet․ plane si actum sit publico iudicio, denegandum est privatum: similiter ex diverso.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
