Digesta Iustiniani 47.10.5.2
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo sexto ad edictum
D.47.10.5pr. Lex Cornelia de iniuriis competit ei, qui iniuriarum agere volet ob eam rem, quod se pulsatum verberatumve domumve suam vi introitam esse dicat․ qua lege cavetur, ut non iudicet, qui ei qui agit gener socer, vitricus privignus, sobrinusve est propiusve eorum quemquem ea cognatione adfinitateve attinget, quive eorum eius parentisve cuius eorum patronus erit․ lex itaque Cornelia ex tribus causis dedit actionem: quod quis pulsatus verberatusve domusve eius vi introita sit․ apparet igitur omnem iniuriam, quæ manu fiat, lege Cornelia contineri.
D.47.10.5.1 Inter pulsationem et verberationem hoc interest, ut Ofilius scribit: verberare est cum dolore cædere, pulsare sine dolore.
D.47.10.5.2 Domum accipere debemus non proprietatem domus, sed domicilium․ quare sive in propria domu quis habitaverit sive in conducto vel gratis sive hospitio receptus, hæc lex locum habebit.
D.47.10.5.3 Quid si quis in villa habitet vel in hortis? idem erit probandum.
D.47.10.5.4 Et si dominus fundum locaverit inque eum impetus factus sit, colonus aget, non dominus.
D.47.10.5.5 Si tamen in fundum alienum, qui domino colebatur, introitum sit, Labeo negat esse actionem domino fundi ex lege Cornelia, quia non possit ubique domicilium habere, hoc est per omnes villas suas․ ego puto ad omnem habitationem, in qua pater familias habitat, pertinere hanc legem, licet ibi quis domicilium non habeat․ ponamus enim studiorum causa Romæ agere: Romæ utique domicilium non habet et tamen dicendum est, si vi domus eius introita fuerit, Corneliam locum habere․ tantum igitur ad meritoria vel stabula non pertinebit: ceterum ad hos pertinebit, qui inhabitant non momenti causa, licet ibi domicilium non habeant.
D.47.10.5.6 Illud quæritur, an pater filio familias iniuriam passo ex lege Cornelia iniuriarum agere possit: et placuit non posse deque ea re inter omnes constat․ sed patri quidem prætoria iniuriarum actio competit, filio vero legis Corneliæ.
D.47.10.5.7 In lege Cornelia filius familias agere potest ex omni causa nec cavere debet ratam rem patrem habiturum: nam nec alias agentem filium iniuriarum ad cautionem de rato compellendum Iulianus scribit.
D.47.10.5.8 Hac lege permittitur actori ius iurandum deferre, ut reus iuret iniuriam se non fecisse․ sed Sabinus in adsessorio etiam prætores exemplum legis secuturos ait: et ita res se habet.
D.47.10.5.9 Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit composuerit ediderit dolove malo fecerit, quo quid eorum fieret, etiamsi alterius nomine ediderit vel sine nomine, uti de ea re agere liceret et, si condemnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur.
D.47.10.5.10 Eadem poena ex senatus consulto tenetur etiam is, qui ἐπιγράμματα aliudve quid sine scriptura in notam aliquorum produxerit: item qui emendum vendendumve curaverit.
D.47.10.5.11 Et ei, qui indicasset, sive liber sive servus sit, pro modo substantiæ accusatæ personæ æstimatione iudicis præmium constituitur, servo forsitan et libertate præstanda․ quid enim si publica utilitas ex hoc emergit?
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
