Digesta Iustiniani 47.10.18
inscriptio Paulus libro quinquagensimo quinto ad edictum
D.47.10.18pr. Eum, qui nocentem infamavit, non esse bonum æquum ob eam rem condemnari: peccata enim nocentium nota esse et oportere et expedire.
D.47.10.18.1 Si servus servo fecerit iniuriam, perinde agendum, quasi si domino fecisset.
D.47.10.18.2 Si nupta filia familiæ iniuriam acceperit et vir et pater iniuriarum agant, Pomponius recte putat tanti patri condemnandum esse reum, quanti condemnetur, si ea vidua esset, viro tanti, quanti condemnaretur, si ea in nullius potestate esset, quod sua cuiusque iniuria propriam æstimationem haberet․ et ideo si nupta in nullius potestate sit, non ideo minus eam iniuriarum agere posse, quod et vir suo nomine agat.
D.47.10.18.3 Si iniuria mihi fiat ab eo, cui sim ignotus, aut si quis putet me Lucium Titium esse, cum sim Gaius Seius: prævalet, quod principale est, iniuriam eum mihi facere velle: nam certus ego sum, licet ille putet me alium esse quam sum, et ideo iniuriarum habeo.
D.47.10.18.4 At cum aliquis filium familias patrem familias putat, non potest videri iniuriam patri facere, non magis quam viro, si mulierem viduam esse credat, quia neque in personam eorum confertur iniuria nec transferri personæ putationem ex persona filiorum ad eos potest, cum affectus iniuriam facientis in hunc tamquam in patrem familias consistat.
D.47.10.18.5 Quod si scisset filium familias esse, tamen, si nescisset, cuius filius esset, dicerem, inquit, patrem suo nomine iniuriarum agere posse: nec minus virum, si ille nuptam esse sciret: nam qui hæc non ignorat, cuicumque patri, cuicumque marito per filium, per uxorem vult facere iniuriam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
