Digesta Iustiniani 47.10.17
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum
D.47.10.17pr. Sed si unius permissu id fecero, si quidem solius eius esse putavi, nulli competit iniuriarum actio․ plane si scii plurium, ei quidem, qui permisit, non competit iniuriarum actio, ceteris competit.
D.47.10.17.1 Si iussu tutoris aut procuratoris vel curatoris quæstio habita sit, consequens erit dicere cessare iniuriarum actionem.
D.47.10.17.2 Servus meus opera vel querella tua flagellis cæsus est a magistratu nostro․ Mela putat dandam mihi iniuriarum adversus te, in quantum ob eam rem æquum iudici videbitur, et si servus decesserit, dominum eius agere posse Labeo ait, quia de damno, quod per iniuriam factum est, agatur․ et ita Trebatio placuit.
D.47.10.17.3 Quædam iniuriæ a liberis hominibus factæ leves (non nullius momenti) videntur, enimvero a servis graves sunt: crescit enim contumelia ex persona eius qui contumeliam fecit.
D.47.10.17.4 Cum servus iniuriam facit, maleficium eum admittere palam est: merito igitur sicuti ex ceteris delictis, ita et ex hoc iniuriarum noxalis actio datur․ sed in arbitrio domini est, an velit eum verberandum exhibere, ut ita satisfiat ei qui iniuriam passus est: neque erit necesse domino utique eum verberandum præstare, sed dabitur ei facultas præstare ei servum verberandum aut, si de eo verberibus satis non fiat, noxæ dedendum vel litis æstimationem sufferendam.
D.47.10.17.5 Ait prætor ‘arbitratu iudicis’: utique quasi viri boni, ut ille modum verberum imponat.
D.47.10.17.6 Si ante iudicem dominus verberandum servum exhibuerit, ut satis verberibus ei fieret, et erit factum arbitratu alicuius, postea actor agere iniuriarum perseverat, non est audiendus: qui enim accepit satisfactionem, iniuriam suam remisit․ nam et si nuda voluntate iniuriam remisit, indubitate dicendum est extingui iniuriarum actionem non minus, quam si tempore abolita fuerit iniuria.
D.47.10.17.7 Si iussu domini servus iniuriam fecerit, utique dominus conveniri poterit etiam suo nomine․ sed si proponatur servus manumissus, placet Labeoni dandam in eum actionem, quia et noxa caput sequitur nec in omnia servus domino parere debet: ceterum et si occiderit iussu domini, Cornelia eum eximemus.
D.47.10.17.8 Plane si defendendi domini gratia aliquid fecerit, rationem ei constare apparet, inque eam rem adversus agentem exceptio obicienda erit.
D.47.10.17.9 Si servus, in quo usus fructus meus est, iniuriam mihi fecerit, adversus dominum noxali iudicio experiri potero: neque debeo deterioris condicionis ob hoc esse, quod usum fructum in eo habeo, quam si non haberem․ aliter atque si servus communis esset: tunc enim non daremus socio actionem, eapropter, quia et ipse iniuriarum actione tenetur.
D.47.10.17.10 Ait prætor: ‘Si ei, qui in alterius potestate erit, iniuria facta esse dicetur et neque is, cuius in potestate est, præsens erit neque procurator quisquam existat, qui eo nomine agat: causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium dabo’.
D.47.10.17.11 Filio familias iniuriam passo, si præsens sit pater, agere tamen non possit propter furorem vel quem alium casum dementiæ, puto competere iniuriarum actionem: nam et hic pater eius absentis loco est.
D.47.10.17.12 Plane si præsens agere nolit, vel quia differt vel quia remittit atque donat iniuriam, magis est, ut filio actio non detur: nam et cum abest, idcirco datur filio actio, quia verisimile est patrem, si præsens fuisset, acturum fuisse.
D.47.10.17.13 Interdum tamen putamus et si pater remittat, iniuriarum actionem filio dandam, ut puta si patris persona vilis abiectaque sit, filii honesta: neque enim debet pater vilissimus filii sui contumeliam ad suam vilitatem metiri․ ponamus esse eum patrem, cui iure meritoque curator a prætore constitueretur.
D.47.10.17.14 Sed si pater lite contestata coeperit abesse vel etiam neclegere executionem pater vilis, dicendum est causa cognita translationem filio competere․ idem et si emancipatus filius esse proponatur.
D.47.10.17.15 Procuratorem patris prætulit prætor ipsis personis, quæ iniuriam passæ sunt․ si tamen procurator aut neglegat aut colludat aut non sufficiat adversus personas, quæ iniuriam fecerunt, ipsi potius, qui passus est iniuriam, actio iniuriarum competit.
D.47.10.17.16 Procuratorem autem accipere debemus non utique eum, cui specialiter mandata est procuratio actionis iniuriarum, verum sufficit eum esse, cui omnium rerum administratio mandata est.
D.47.10.17.17 Quod autem ait prætor causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium permitti, ita accipiendum est, ut in cognitione causæ hoc versetur, quam longe pater absit et quando superventurus, et numquid is, qui iniuriarum vult actionem movere, segnitior vel inutilis admodum, qui non sufficiat ad rei cuius administrationem ac per hoc nec ad actionem.
D.47.10.17.18 Quod deinde ait ‘qui iniuriam accepit’, interdum ita accipiendum est, ut patri eius competat actio․ ut puta nepoti facta iniuria est, pater præsens est, avus abest: scribit Iulianus patri potius dandam iniuriarum actionem quam ipsi nepoti: ad cuius, inquit, officium pertinet etiam vivente avo filium suum in omnibus tueri.
D.47.10.17.19 Idem Iulianus scribit filium non tantum ipsum agere debere, verum procuratorem dare posse: alioquin, inquit, nisi ei permiserimus procuratorem dare, futurum est, ut, si valetudine impediatur neque sit qui iniuriarum actionem exequatur, impediatur actio.
D.47.10.17.20 Idem ait, et si nepoti facta sit iniuria et nemo sit, qui avi nomine agat, permittendum esse patri experiri, et is procuratorem dabit. omnibus enim, qui suo nomine actionem habent, procuratoris dandi esse potestatem: intellegi autem filium, inquit, familias suo nomine agere, cum patre cessante prætor ei agere permittat.
D.47.10.17.21 Si filius familias iniuriarum egerit, patri actio non competit.
D.47.10.17.22 Idem ait filio familias iniuriarum nomine actionem dari, quotiens nemo est, qui patris nomine experiatur, et hoc casu quasi patrem familiæ constitui․ quare sive emancipatus sit sive ex parte heres scriptus fuerit vel etiam exheredatus sive paterna hereditate abstinuerit, executionem litis ei dandam: esse enim perabsurdum, quem prætor manente patria potestate ad actionem admittendum probaverit, ei patri familias ultionem iniuriarum suarum eripi et transferri ad patrem, qui eum, quantum in ipso est, omiserit, aut, quod est indignius, ad heredes patris, ad quos non pertinere iniuriam filio familias factam procul dubio est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
