Digesta Iustiniani 47.10.15
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
D.47.10.15pr. Item apud Labeonem quæritur, si quis mentem alicuius medicamento aliove quo alienaverit, an iniuriarum actio locum haberet․ et ait iniuriarum adversus eum agi posse.
D.47.10.15.1 Si quis pulsatus quidem non est, verum manus adversus eum levatæ et sæpe territus quasi vapulaturus, non tamen percussit: utili iniuriarum actione tenetur.
D.47.10.15.2 Ait prætor: ‘qui adversus bonos mores convicium cui fecisse cuiusve opera factum esse dicetur, quo adversus bonos mores convicium fieret: in eum iudicium dabo’.
D.47.10.15.3 Convicium iniuriam esse Labeo ait.
D.47.10.15.4 Convicium autem dicitur vel a concitatione vel a conventu, hoc est a collatione vocum․ cum enim in unum complures voces conferuntur, convicium appellatur quasi convocium.
D.47.10.15.5 Sed quod adicitur a prætore ‘adversus bonos mores’ ostendit non omnem in unum collatam vociferationem prætorem notare, sed eam, quæ bonis moribus improbatur quæque ad infamiam vel invidiam alicuius spectaret.
D.47.10.15.6 Idem ait ‘adversus bonos mores’ sic accipiendum non eius qui fecit, sed generaliter accipiendum adversus bonos mores huius civitatis.
D.47.10.15.7 Convicium non tantum præsenti, verum absenti quoque fieri posse Labeo scribit․ proinde si quis ad domum tuam venerit te absente, convicium factum esse dicitur․ idem et si ad stationem vel tabernam ventum sit, probari oportere.
D.47.10.15.8 Fecisse convicium non tantum is videtur, qui vociferatus est, verum is quoque, qui concitavit ad vociferationem alios vel qui summisit ut vociferentur.
D.47.10.15.9 ‘Cui’ non sine causa adiectum est: nam si incertæ personæ convicium fiat, nulla executio est.
D.47.10.15.10 Si curaverit quis convicium alicui fieri, non tamen factum sit, non tenebitur.
D.47.10.15.11 Ex his apparet non omne maledictum convicium esse: sed id solum, quod cum vociferatione dictum est, sive unus sive plures dixerint, quod in coetu dictum est, convicium est: quod autem non in coetu nec vociferatione dicitur, convicium non proprie dicitur, sed infamandi causa dictum.
D.47.10.15.13 Si quis astrologus vel qui aliquam illicitam divinationem pollicetur consultus aliquem furem dixisset, qui non erat, iniuriarum cum eo agi non potest, sed constitutiones eos tenent.
D.47.10.15.14 Iniuriarum, quæ ex convicio nascitur, in heredes non est reddenda: sed nec heredi.
D.47.10.15.15 Si quis virgines appellasset, si tamen ancillari veste vestitas, minus peccare videtur: multo minus, si meretricia veste feminæ, non matrum familiarum vestitæ fuissent․ si igitur non matronali habitu femina fuerit et quis eam appellavit vel ei comitem abduxit, iniuriarum tenetur.
D.47.10.15.16 Comitem accipere debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut ait Labeo) sive liberum sive servum sive masculum sive feminam: et ita comitem Labeo definit ‘qui frequentandi cuiusque causa ut sequeretur destinatus in publico privatove abductus fuerit’․ inter comites utique et pædagogi erunt.
D.47.10.15.17 Abduxisse videtur, ut Labeo ait, non qui abducere comitem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum eo non esset.
D.47.10.15.18 Abduxisse autem non tantum is videtur, qui per vim abduxit, verum is quoque, qui persuasit comiti, ut eam desereret.
D.47.10.15.19 Tenetur hoc edicto non tantum qui comitem abduxit, verum etiam si quis eorum quem appellavisset adsectatusve est.
D.47.10.15.20 Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare: hoc enim non est convicium, sed adversus bonos mores adtemptare.
D.47.10.15.21 Qui turpibus verbis utitur, non temptat pudicitiam, sed iniuriarum tenetur.
D.47.10.15.22 Aliud est appellare, aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur: adsiduo enim frequentia quasi præbet nonnullam infamiam.
D.47.10.15.23 Meminisse autem oportebit non omnem, qui adsectatus est, nec omnem, qui appellavit, hoc edicto conveniri posse (neque enim si quis colludendi, si quis officii honeste faciendi gratia id facit, statim in edictum incidit), sed qui contra bonos mores hoc facit.
D.47.10.15.24 Sponsum quoque ad iniuriarum actionem admittendum puto: etenim spectat ad contumeliam eius iniuria, quæcumque sponsæ eius fiat.
D.47.10.15.25 Ait prætor: ‘ne quid infamandi causa fiat․ si quis adversus ea fecerit, prout quæque res erit, animadvertam’.
D.47.10.15.26 Hoc edictum supervacuum esse Labeo ait, quippe cum ex generali iniuriarum agere possumus․ sed videtur et ipsi Labeoni (et ita se habet) prætorem eandem causam secutum voluisse etiam specialiter de ea re loqui: ea enim, quæ notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, videntur quasi neclecta.
D.47.10.15.27 Generaliter vetuit prætor quid ad infamiam alicuius fieri․ proinde quodcumque quis fecerit vel dixerit, ut alium infamet, erit actio iniuriarum․ hæc autem fere sunt, quæ ad infamiam alicuius fiunt: ut puta ad invidiam alicuius veste lugubri utitur aut squalida, aut si barbam demittat vel capillos submittat, aut si carmen conscribat vel proponat vel cantet aliquod, quod pudorem alicuius lædat.
D.47.10.15.28 Quod ait prætor: ‘si quis adversus ea fecerit, prout quaqua re erit, animadvertam’, sic intellegendum est, ut plenior esset prætoris animadversio, id est ut quodcumque eum moverit vel in persona eius qui agit iniuriarum actionem vel eius adversus quem agitur vel etiam in re ipsa, in qualitate iniuriæ, non audiat eum qui agit.
D.47.10.15.29 Si quis libello dato vel principi vel ali cui famam alienam insectatus fuerit, iniuriarum erit agendum: Papinianus ait.
D.47.10.15.30 Idem ait eum, qui eventum sententiæ velut daturus pecuniam vendidit, fustibus a præside ob hoc castigatum iniuriarum damnatum videri: utique autem apparet hunc iniuriam ei fecisse, cuius sententiam venditavit.
D.47.10.15.31 Si quis bona alicuius vel rem unam per iniuriam occupaverit, iniuriarum actione tenetur.
D.47.10.15.32 Item si quis pignus proscripserit venditurus, tamquam a me acceperit, infamandi mei causa, Servius ait iniuriarum agi posse.
D.47.10.15.33 Si quis non debitorem quasi debitorem appellaverit iniuriæ faciendi causa, iniuriarum tenetur.
D.47.10.15.34 Prætor ait: ‘Qui servum alienum adversus bonos mores verberavisse deve eo iniussu domini quæstionem habuisse dicetur, in eum iudicium dabo․ item si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo.’
D.47.10.15.35 Si quis sic fecit iniuriam servo, ut domino faceret, video dominum iniuriarum agere posse suo nomine: si vero non ad suggillationem domini id fecit, ipsi servo facta iniuria inulta a prætore relinqui non debuit, maxime si verberibus vel quæstione fieret: hanc enim et servum sentire palam est.
D.47.10.15.36 Si communem quis servum verberaverit, utique hac actione non tenebitur, cum iure domini id fecerit.
D.47.10.15.37 Nec si fructuarius id fecerit, dominus cum eo agit, vel si proprietarius fecerit, fructuarius eum conveniet.
D.47.10.15.38 Adicitur ‘adversus bonos mores’, ut non omnis omnino qui verberavit, sed qui adversus bonos mores verberavit, teneatur: ceterum si quis corrigendi animo aut si quis emendandi, non tenetur.
D.47.10.15.39 Unde quærit Labeo, si magistratus municipalis servum meum loris ruperit, an possim cum eo experiri, quasi adversus bonos mores verberaverit․ et ait iudicem debere inquirere, quid facientem servum meum verberaverit: nam si honorem ornamentaque petulanter adtemptantem ceciderit, absolvendum eum.
D.47.10.15.40 ‘Verberasse’ dicitur abusive et qui pugnis ceciderit.
D.47.10.15.41 ‘Quæstionem’ intellegere debemus tormenta et corporis dolorem ad eruendam veritatem․ nuda ergo interrogatio vel levis territio non pertinet ad hoc edictum․ quæstionis verbo etiam ea, quam malam mansionem dicunt, continebitur․ cum igitur per vim et tormenta habita quæstio est, tunc quæstio intellegitur.
D.47.10.15.42 Sed et si iussu domini quis quæstionem habeat, modum tamen excesserit, teneri eum debere Labeo ait.
D.47.10.15.43 Prætor ait: ‘Si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo’․ proinde si quidem verberatus sit servus vel tormentis de eo quæstio habita est, sine causæ cognitione iudicium in eum competit, si vero aliam iniuriam passus sit, non aliter competit quam causa cognita.
D.47.10.15.44 Itaque prætor non ex omni causa iniuriarum iudicium servi nomine promittit: nam si leviter percussus sit vel maledictum ei leviter, non dabit actionem: at si infamatus sit vel facto aliquo vel carmine scripto puto causæ cognitionem prætoris porrigendam et ad servi qualitatem: etenim multum interest, qualis servus sit, bonæ frugi, ordinarius, dispensator, an vero vulgaris vel mediastinus an qualisqualis․ et quid si compeditus vel male notus vel notæ extremæ? habebit igitur prætor rationem tam iniuriæ, quæ admissa dicitur, quam personæ servi, in quem admissa dicitur, et sic aut permittet aut denegabit actionem.
D.47.10.15.45 Interdum iniuria servo facta ad dominum redundat, interdum non: nam si pro libero se gerentem aut cum eum alterius potius quam meum existimat quis, non cæsurus eum, si meum scisset, non posse eum, quasi mihi iniuriam fecerit, sic conveniri Mela scribit.
D.47.10.15.46 Si quis servo verberato iniuriarum egerit, deinde postea damni iniuriæ agat, Labeo scribit eandem rem non esse, quia altera actio ad damnum pertineret culpa datum, altera ad contumeliam.
D.47.10.15.47 Si usum fructum in servo habeam, tu proprietatem isque verberatus sit vel quæstio de eo habita, iniuriarum actio magis proprietario quam mihi competit․ idemque probatur et si servum meum, quem bona fide possidebam, cecideris: domino enim magis competit iniuriarum actio.
D.47.10.15.48 Item, si liberum hominem, qui mihi bona fide serviebat, quis ceciderit, distinguendum est, ut, si in contumeliam pulsatus sit, competat mihi iniuriarum actio․ idem ergo et si in servo alieno bona fide mihi serviente, ut totiens admittamus iniuriarum actionem, quotiens in meam contumeliam iniuria ei facta sit․ nam ipsius quidem servi nomine domino dabimus iniuriarum actionem․ si autem me tangat et pulset, iniuriarum mihi quoque est․ ergo et in fructuario idem distingui potest.
D.47.10.15.49 Si servum complurium cecidero, competere iniuriarum actionem omnibus plus quam manifestum est:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
