Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 47.10.13

DE INIURIIS ET FAMOSIS LIBELLIS

inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum

D.47.10.13pr. Iniuriarum actio neque heredi neque in heredem datur․ idem est et si in servum meum iniuria facta sit: nam nec hic heredi meo iniuriarum actio datur․ semel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere.

D.47.10.13.1 Is, qui iure publico utitur, non videtur iniuriæ faciendæ causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam.

D.47.10.13.2 Si quis, quod decreto prætoris non obtemperavit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter prætoris præceptum.

D.47.10.13.3 Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellaverit vexandi mei causa, potero iniuriarum experiri.

D.47.10.13.4 Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit decerni ut puta imaginem alicui vel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? et ait Labeo non teneri, quamvis hoc contumeliæ causa faciet: etenim multum interest, inquit, contumeliæ causa quid fiat an vero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur.

D.47.10.13.5 Idem Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumvir indixerit, non posse agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam facere․ idem ergo erit probandum et in ceteris muneribus atque honoribus, quæ per iniuriam iniunguntur․ ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum.

D.47.10.13.6 Quæ iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent.

D.47.10.13.7 Si quis me prohibeat in mari piscari vel everriculum (quod Græce σαγήνη dicitur) ducere, an iniuriarum iudicio possim eum convenire? sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et ita Pomponius et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lavare vel in cavea publica sedere vel in quo alio loco agere sedere conversari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conveniri potest. conductori autem veteres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam vis ei prohibenda est, quo minus conductione sua fruatur․ Si quem tamen ante ædes meas vel ante prætorium meum piscari prohibeam, quid dicendum est? me iniuriarum iudicio teneri an non? et quidem mare commune omnium est et litora, sicuti ær, et est sæpissime rescriptum non posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum prohiberi potest. usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis prohiberi possit ante ædes meas vel prætorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, adhuc iniuriarum agi potest․ in lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscari aliquem prohibere possum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑