Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 47.10.11

DE INIURIIS ET FAMOSIS LIBELLIS

inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum

D.47.10.11pr. Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, verum ille quoque continetur, qui dolo fecit vel qui curavit, ut cui mala pugno percuteretur.

D.47.10.11.1 Iniuriarum actio ex bono et æquo est et dissimulatione aboletur․ si quis enim iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad animum suum non revocaverit, postea ex pænitentia remissam iniuriam non poterit recolere․ secundum hæc ergo æquitas actionis omnem metum eius abolere videtur, ubicumque contra æquum quis venit․ proinde et si pactum de iniuria intercessit et si transactum et si iusiurandum exactum erit, actio iniuriarum non tenebit.

D.47.10.11.2 Agere quis iniuriarum et per se et per alium potest, ut puta procuratorem tutorem ceterosque, qui pro aliis solent intervenire.

D.47.10.11.3 Si mandatu meo facta sit alicui iniuria, plerique aiunt tam me qui mandavi quam eum qui suscepit iniuriarum teneri.

D.47.10.11.4 Proculus recte ait, si in hoc te conduxerim, ut iniuriam facias, cum utroque nostrum iniuriarum agi posse, quia mea opera facta sit iniuria:

D.47.10.11.5 Idemque ait et si filio meo mandavero, ut tibi iniuriam faciat.

D.47.10.11.6 Atilicinus autem ait et si persuaserim alicui alias nolenti, ut mihi ad iniuriam faciendam oboediret, posse iniuriarum mecum agi.

D.47.10.11.7 Quamquam adversus patronum liberto iniuriarum actio non detur, verum marito libertæ nomine cum patrono actio competit: maritus enim uxore sua iniuriam passa suo nomine iniuriarum agere videtur․ quod et Marcellus admittit․ ego autem apud eum notavi non de omni iniuria hoc esse dicendum me putare: levis enim coercitio etiam in nuptam vel convici non impudici dictio cur patrono denegetur? si autem conliberto nupta esset, diceremus omnino iniuriarum marito adversus patronum cessare actionem, et ita multi sentiunt․ ex quibus apparet libertos nostros non tantum eas iniurias adversus nos iniuriarum actione exequi non posse, quæcumque fiunt ipsis, sed ne eas quidem, quæ eis fiunt, quos eorum interest iniuriam non pati.

D.47.10.11.8 Plane si forte filius liberti vel uxor velint iniuriarum experiri: quia patri maritove non datur, denegandum non erit, quia suo nomine experiuntur.

D.47.10.11.9 Ei, qui servus dicitur seque adserit in libertatem, iniuriarum actionem adversus dicentem se dominum competere nulla dubitatio est. et hoc verum est, sive ex libertate in servitutem petatur sive ex servitute in libertatem proclamet: nam hoc iure indistincte utimur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑