Digesta Iustiniani 47.1.2.ult
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
D.47.1.2pr. Numquam plura delicta concurrentia faciunt, ut ullius impunitas detur: neque enim delictum ob aliud delictum minuit poenam.
D.47.1.2.1 Qui igitur hominem subripuit et occidit, quia subripuit, furti, quia occidit, Aquilia tenetur, neque altera harum actionum alteram consumit.
D.47.1.2.2 Idem dicendum, si rapuit et occidit: nam et vi bonorum raptorum et Aquilia tenebitur.
D.47.1.2.3 Quæsitum est, si condictus fuerit ex causa furtiva, an nihilo minus lege Aquilia agi possit․ et scripsit Pomponius agi posse, quia alterius æstimationis est legis Aquiliæ actio, alterius condictio ex causa furtiva: namque Aquilia eam æstimationem complectitur, quanti eo anno plurimi fuit, condictio autem ex causa furtiva non egreditur retrorsum iudicii accipiendi tempus․ sed si servus sit, qui hæc admisit, ex quacumque actione noxæ fuerit deditus, perempta est altera actio.
D.47.1.2.4 Item si quis subreptum flagello ceciderit, duabus actionibus tenetur furti et iniuriarum: et si forte hunc eundem occiderit, tribus actionibus tenebitur.
D.47.1.2.5 Item si quis ancillam alienam subripuit et flagitaverit, utraque actione tenebitur, nam et servi corrupti agi poterit et furti.
D.47.1.2.6 Item si quis servum vulneravit, quem subripuerat, æque duæ actiones locum habebunt Aquiliæ et furti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
