Digesta Iustiniani 47.1.1
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum
D.47.1.1pr. Civilis constitutio est poenalibus actionibus heredes non teneri nec ceteros quidem successores: idcirco nec furti conveniri possunt․ sed quamvis furti actione non teneantur, attamen ad exhibendum actione teneri eos oportet, si possideant aut dolo fecerint quo minus possideant: sed enim et vindicatione tenebuntur re exhibita․ item condictio adversus eos competit.
D.47.1.1.1 Heredem autem furti agere posse æque constat: exsecutio enim quorundam delictorum heredibus data est: ita et legis Aquiliæ actionem heres habet․ sed iniuriarum actio heredi non competit.
D.47.1.1.2 Non tantum in furti, verum in ceteris quoque actionibus, quæ ex delictis oriuntur, sive civiles sunt sive honorariæ, id placet, ut noxa caput sequatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
