Digesta Iustiniani 46.8.3.pr
inscriptio Papinianus libro duodecimo responsorum
D.46.8.3pr. Cum minor viginti quinque annis creditor pecuniam reciperare vellet, interpositus procurator debitori de rato habendo cavit: restitutione in integrum data neque indebiti condictionem neque stipulationem committi constabat․ idemque eveniret, si falsi procuratoris actum minor annis ratum habuerit․ et ideo ita cavendum erit præcedente mandato: ‘si ille in integrum restitutus fuerit heresve eius aut is, ad quem ea res, qua de agitur, pertinebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari’․ mandato vero non interveniente vulgaribus verbis de rato habendo hæc quoque prudentius inter consentientes adstruentur: alioquin si non conveniat nec creditor minus consentiat, actionem dari oportebit.
D.46.8.3.1 Falsus procurator de rato habendo cavit atque ita dominus a sententia iudicis procuratore victo provocavit: stipulationis defecisse condicionem apparuit, cum ad auxilium commune superatus confugisset. quod si dominus, qui ratum non habuit, pecuniam exegerit, stipulatio de rato committetur in eam pecuniam, quam dominus accepit, quamvis nihil procurator acceperit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
