Digesta Iustiniani 46.8.15
inscriptio Paulus libro quarto decimo ad Plautium
D.46.8.15 Amplius non peti verbum Labeo ita accipiebat, si iudicio petitum esset․ si autem in ius eum vocaverit et satis iudicio sistendi causa acceperit, iudicium tamen coeptum non fuerit, ego puto non committi stipulationem amplius non peti: hic enim non petit, sed petere vult. si vero soluta esset pecunia, licet sine iudicio, committitur stipulatio: nam et si quis adversus petentem compensatione deductioneve usus sit, recte dictum est petisse eum videri et stipulationem committi amplius non peti․ nam et heres, qui damnatus non petere, si horum quicquam fecisset, ex testamento tenetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
