Digesta Iustiniani 46.8.12
inscriptio Ulpianus libro octagensimo ad edictum
D.46.8.12pr. quo enim tutiore loco sit, qui contrahit de rato solet stipulari.
D.46.8.12.1 Rem haberi ratam hoc est comprobare adgnoscereque quod actum est a falso procuratore.
D.46.8.12.2 Iulianus ait interesse, quando dominus ratam habere deberet solutionem in procuratorem factam, an tunc demum, cum primum certior factus esset․ hoc autem ἐν πλάτει accipiendum et cum quodam spatio temporis nec minimo nec maximo et quod magis intellectu percipi, quam elocutione exprimi possit․ quid ergo, si, quod primo ratum non habuit, postea habebit ratum? nihilo magis proficere ad impediendam actionem suam et ob id, quod primo non habuit ratum, actionem salvam habere ait. ideoque si, quod procuratori fuerat solutum, exegerit, agi perinde ex ea stipulatione poterit, ac si ratum habere se postea non dixisset․ sed ego puto exceptionem doli mali locum habituram.
D.46.8.12.3 Sive quis petat sive compensatione utatur, committitur statim ratam rem dominum habiturum stipulatio: nam qualiterqualiter quis eundem actum retractet, qui a procuratore actus est, committi stipulationem oportet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
