Digesta Iustiniani 46.7.7
inscriptio Gaius libro vicensimo septimo ad edictum provinciale
D.46.7.7 Si ante acceptum iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi․ quod si quis sciens prohibitum esse egerit, Iulianus non putat stipulationem committi: nam ut committatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quæ stipulationi comprehensa est, sed oportere etiam causam personæ eandem esse, quæ stipulationis interponendæ tempore fuit․ et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino atque ita acceperit iudicium sive etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, vel procurator ab eo datus vel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
