Digesta Iustiniani 46.7.5
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum
D.46.7.5pr. Iam tamen fideiussore, qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est.
D.46.7.5.1 Unus ex fideiussoribus vel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest.
D.46.7.5.2 In hac stipulatione quia plures causæ sunt una quantitate conclusæ, si committeretur statim stipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest.
D.46.7.5.3 Nunc videamus, qualis defensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum․ et si quidem ex personis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi stipulationem․ si vero exstrinsecus persona defensoris interveniat, æque stipulatio non committetur, si modo ille paratus sit rem boni viri arbitratu defendere, hoc est satisdare: sic enim videtur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit intervenire nec admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam․ quod si quis eum vel cum satisdatione vel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius nullam partem committi, quia sibi imputare debet, qui talem defensorem admisit.
D.46.7.5.4 Si ex fideiussoribus, qui iudicatum solvi caverant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat.
D.46.7.5.5 In hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati iudicio teneantur․ et est verius non teneri: hi enim in quantitatem intervenerunt et hoc illis fuit mandatum, non in defensione.
D.46.7.5.6 Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut defendant, an mandati possint agere? et si quidem victi sunt, utique quod ob rem iudicatam præstiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent․ si autem optinuerunt, poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint.
D.46.7.5.7 Si tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, videamus, utrum unum defensorem debent dare, an vero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat vel defensorem substituat․ et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem․ aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent.
D.46.7.5.8 Illud sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
