Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 46.7.3.2

IUDICATUM SOLVI

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo septimo ad edictum

D.46.7.3pr. Si quis apud aliquem iudicem iturus stipulatus est iudicatum solvi et agit apud alterum, non committitur stipulatio, quia non huius iudicis sententiæ fideiussores se subdiderunt.

D.46.7.3.1 Stipulationem iudicatum solvi et procurator et tutor et curator stipulari possunt.

D.46.7.3.2 Procuratorem eum accipere debemus, cui mandatum est, sive huius rei tantum mandatum susceperit sive etiam universorum bonorum․ sed et si ratum fuerit habitum, procurator videtur.

D.46.7.3.3 Sed et si forte ex liberis vel parentibus aliquis interveniat vel vir uxoris nomine, a quibus mandatum non exigitur, an committatur stipulatio, quæritur: magisque erit, ne committi debeat, nisi fuerit ei mandatum vel ratum habitum․ quod enim eis agere permittitur edicto prætoris, non facit eos procuratores․ itaque si talis persona interveniat, ex integro erit cavendum.

D.46.7.3.4 Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri.

D.46.7.3.5 Sed et si quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret (vel dum ignorat vel alia ex causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto prætoris illi tutori agendi facultas datur, cui a parente maioreve parte tutorum eorumve, cuius ea iurisdictio fuit, tutela permissa erit.

D.46.7.3.6 Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosæ, item pupilli pupillæ, ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: vel si alterius cuius curator sit, committi puto stipulationem.

D.46.7.3.7 Si tutor esse proponatur regionis alicuius vel provinciæ vel rerum Italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa egerint, quæ ad administrationem eorum pertinebat.

D.46.7.3.8 Si reus, postquam iudicatum solvi promisit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quæritur: magisque est, ut committatur, si nemo eum defendat.

D.46.7.3.9 Ob rem non defensam stipulatio non committitur, quamdiu potest existere qui defendat.

D.46.7.3.10 Si plures fuerint fideiussores, posteaquam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest suscipere defensionem:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑