Digesta Iustiniani 46.7.20
inscriptio Scævola libro vicensimo digestorum
D.46.7.20 Cum apud Sempronium iudicem datum reus defenderetur, stipulatione cautum est, ut, quod Sempronius iudex iudicasset, præstaretur: a cuius sententia petitor appellavit et, cum apud competentem appellationi iudicem res ageretur, defensore condemnato quæsitum est, an stipulatio commissa esset․ respondit secundum ea quæ proponerentur non esse iure commissam․ Claudius : ideo stipulatione adicitur: ‘quive in eius locum substitutus erit’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
