Digesta Iustiniani 46.7.19
inscriptio Venuleius libro nono stipulationum
D.46.7.19pr. Novissima clausula iudicatum solvi stipulationis ‘dolum malum abesse afuturumque esse’ et in futurum tempus permanens factum demonstrat. itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: verbum enim ‘afuturumque esse’ plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo tempore non afuerit dolus, quoniam verum sit non afuisse, committatur hæc clausula.
D.46.7.19.1 Si autem adiectum sit: ‘si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?’, et ob extranei dolum promissor poena tenebitur.
D.46.7.19.2 Doli autem mali clausula, sicut reliquæ stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis refertur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
