Digesta Iustiniani 46.7.13
inscriptio Ulpianus libro septimo disputationum
D.46.7.13pr. Cum quærebatur, si interposita iudicatum solvi stipulatione, cum quis rem non defenderet, postea ex eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur: dicebam unam clausulam in stipulatione iudicatum solvi et ob rem non defensam et ob rem iudicatam in se habere: cum igitur iudicatum solvi stipulatio una cludatur clausula, sive res iudicetur sive res non defendatur, merito quæritur, si altera causa committatur, an ex altera rursum committi possit․ ecce enim si quis stipuletur: ‘si navis ex Asia venerit, aut si Titius consul fuerit’, constat, sive navis prior venerit sive Titius consul ante factus sit, committi stipulationem: sed ubi commissa est ex priore causa, ex altera, licet existat condicio, amplius non committitur: altera causa enim, non utraque inerat stipulationi․ proinde videndum, stipulatio ob rem non defensam utrum commissa est re non defensa an non prius creditur commissa, nisi ex stipulatione lis fuerit contestata? quod magis est: et ideo nec fideiussoribus videtur statim dies cedere, ubi res coeperat non defendi․ proinde si forte lis finita fuerit, ad quam defensio erat necessaria, vel solutione vel transactione vel acceptilatione vel quo alio modo, consequenter placuit evanescere ob rem non defensam clausulam.
D.46.7.13.1 Si fuero a fideiussore procuratoris stipulatus iudicatum solvi quasi in rem acturus et postea in personam egero, vel alia actione acturus, aliam autem dictavero actionem, non committitur stipulatio, quia de alia actum videtur, de alia stipulatio interposita.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
